monumenta.ch > Plinius > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 32, 9
{III} homines, quibus inpactus est, piscem olent; hoc primo argumento veneficium id deprehenditur. cetero moriuntur totidem in diebus, quot vixerit lepus, incertique temporis veneficium id esse auctor est Licinius Macer. in India addfirmant non capi viventem invicemque ibi hominem illi pro veneno esse ac vel digito omnino in mari tactum mori, esse autem multo ampliorem, sicuti reliqua animalia.